HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT VI: De judicio Salomonis facto propter contentionem meretricum

#III Reg. III#III Reg. IV

Tunc duae mulieres meretrices venerunt ad regem, quarum una ait: Ego, et mulier haec solae habitabamus in domo una. Cumque peperissem, tertia die post peperit et haec. Mortuus est autem filius ejus, quem noctis silentio posuit in sinu meo, et filium meum viventem collocavit in sinu suo. Mane facto diligentius intuens, deprehendi illum non esse meum, qui mortuus fuerat. Respondit altera: Non est ita, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Cumque mens omnium in hujus rei discrimine haesitaret, rex solvit causam inopinate. Et allato gladio, ut ait Josephus, praecepit utrumque infantem dividi, ut utraque medietatem vivi et mortui acciperet. Quod audiens mater viventis, commota sunt viscera ejus super filio suo, et ait: Obsecro, domine, date illi infantem vivum. Sufficiet mihi si videam eum vivere. Altera dicebat: Nequaquam, sed dividatur. Et cognoscens rex vocem utriusque de vero cordis fonte prolatam, ait: Date huic infantem vivum. Haec est mater ejus. Et attendens omnis Israel divinam sapientiam in rege esse, timuerunt eum, et admirati sunt assessores ejus, qui prius sententiam, quasi ab adolescente prolatam deridebant. Porro Banaias erat super exercitum. Sadoc autem sacerdos, Azarias filius Nathan super custodes regis, Zabud filius Nathan sacerdos regis, id est cancellarius, et Ahisar praepositus domus, id est procurator et Adoniram super tributa.